- CLIMACIDES
- CLIMACIDESGraece Κλιμακίδες, dicebantur mulieres, quae dominabus suis vicem stapedis aut saclae, quoties equum conscensurae erant, praestabant: de quibus Athenaeus, ἀρεοκόμεναι, inquit, ταῖς μεταπεμψαμέναις αὐτὰς ενδόξοις γυναιξὶ κλίμακα ἐξ ἑαυτῶν ἐποίουν οὕτως ὥςτε ἐπὶ νωτοις αὐτῶν ἀναβασιν γίνεςθαι καὶ κατάβασιν ταῖς ἐπι τῶ ἀμαξῶν ὀκουμέναις. Quô ministerii, vel potius contumeliae genere, Valerianum Imperatorem a Sapore Persarum et Baiazethem Imperator. Turcarum a Temirlanco Tartarorum Rege affectos esse, legimus. Vide Salmasium, Not. ad Trebellium Poll. in Valeriano utrogue. Sed et κλιμακίαι, h. e. scalares, versus dicuntur: in quibus ab una crescunt syllabatim voces, quasi per gradus acendentes. Qualis ille apud Homerum, Il. v. v. 182.Ω῏ μάκαρ Α᾿τρείδη μοιρηγενὲς ὀλβίοδαιμον.Qualis item ille apud Virgilium esse potuisset, l. 1. Aen. v. 76.Ex quibus insignis pulcherrima Deiopia.Vide Iul. Caes. Sacligerum, Poetices l. 2. c. 23.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.